Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 120 Cic. Luc. 122 () >>Cic. Luc. 124

121Negas sine deo posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatemmagni quidem muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat

-- --

opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut ille qui [Note] asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat [Note] interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere magno liberat et me timore. quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen [Note] horrere et si quid adversi acciderit, quod cui non accidit, [Note] extimescere ne id iure evenerit? nec Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo illud probabilius videtur.

ch. 39 122Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, [Note] [Note] ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta [Note] mutentur. sed ecquid [Note] nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit [Note] et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 120 Cic. Luc. 122 () >>Cic. Luc. 124

Powered by PhiloLogic